منتديات الكنيسة

العودة   شبكة الكنيسة الكتاب المقدس Latin Vulgate (Vulgate)

Psalms - Chapter 150
  • 1. alleluia laudate Dominum in sanctis eius laudate eum in firmamento virtutis eius
  • 2. laudate eum in virtutibus eius laudate eum secundum multitudinem magnitudinis eius
  • 3. laudate eum in sono tubae laudate eum in psalterio et cithara
  • 4. laudate eum in tympano et choro laudate eum in cordis et organo
  • 5. laudate eum in cymbalis bene sonantibus laudate eum in cymbalis iubilationis
  • 6. omnis spiritus laudet Dominum {cf2 par (151:1) hic psalmus proprie scriptus David et extra numerum cum pugnavit cum Goliad pusillus eram inter fratres meos et adulescentior in domo patris mei pascebam oves patris mei par (151:2) manus meae fecerunt organum digiti mei aptaverunt psalterium par (151:3) et quis adnuntiabit Domino meo ipse Dominus ipse omnium exaudiet par (151:4) ipse misit angelum suum et tulit me de ovibus patris mei et unxit me in misericordia unctionis suae par (151:5) fratres mei boni et magni et non fuit beneplacitum in eis Domino par (151:6) exivi obviam alienigenae et maledixit mihi in simulacris suis par (151:7) ego autem evaginato ab eo ipsius gladio amputavi caput eius et abstuli obprobrium de filiis Israhel}

الساعة الآن 04:00 PM.



دعم خاص من vBulletin لمنتديات الكنيسة
©2000 - 2019، Jelsoft Enterprises Ltd
جميع حقوق الطبع محفوظة لمنتديات الكنيسة