منتديات الكنيسة

العودة   شبكة الكنيسة الكتاب المقدس Latin Vulgate (Vulgate)

Psalms - Chapter 45
  • 1. {cf2 (44:1) in finem pro his qui commutabuntur filiis Core ad intellectum canticum pro dilecto {cf2 (44:2)} eructavit cor meum verbum bonum dico ego opera mea regi lingua mea calamus scribae velociter scribentis
  • 2. {cf2 (44:3)} speciosus forma prae filiis hominum diffusa est gratia in labiis tuis propterea benedixit te Deus in aeternum
  • 3. {cf2 (44:4)} accingere gladio tuo super femur tuum potentissime
  • 4. {cf2 (44:5)} specie tua et pulchritudine tua et intende prospere procede et regna propter veritatem et mansuetudinem et iustitiam et deducet te mirabiliter dextera tua
  • 5. {cf2 (44:6)} sagittae tuae acutae populi sub te cadent in corde inimicorum regis
  • 6. {cf2 (44:7)} sedis tua Deus in saeculum saeculi virga directionis virga regni tui
  • 7. {cf2 (44:8)} dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem propterea unxit te Deus Deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis
  • 8. {cf2 (44:9)} murra et gutta et cassia a vestimentis tuis a domibus eburneis ex quibus delectaverunt te
  • 9. {cf2 (44:10)} filiae regum in honore tuo adstetit regina a dextris tuis in vestitu deaurato circumdata varietate
  • 10. {cf2 (44:11)} audi filia et vide et inclina aurem tuam et obliviscere populum tuum et domum patris tui
  • 11. {cf2 (44:12)} et concupiscet rex decorem tuum quoniam ipse est dominus tuus et adorabunt eum
  • 12. {cf2 (44:13)} et; filiae Tyri in muneribus vultum tuum deprecabuntur divites plebis
  • 13. {cf2 (44:14)} omnis gloria eius filiae regis ab intus in fimbriis aureis
  • 14. {cf2 (44:15)} circumamicta varietatibus adducentur regi virgines post eam proximae eius adferentur tibi
  • 15. {cf2 (44:16)} adferentur in laetitia et exultatione adducentur in templum regis
  • 16. {cf2 (44:17)} pro patribus tuis nati sunt tibi filii constitues eos principes super omnem terram
  • 17. {cf2 (44:18)} memor ero nominis tui in omni generatione et generatione propterea populi confitebuntur tibi in aeternum et in saeculum saeculi

الساعة الآن 05:51 PM.



دعم خاص من vBulletin لمنتديات الكنيسة
©2000 - 2019، Jelsoft Enterprises Ltd
جميع حقوق الطبع محفوظة لمنتديات الكنيسة