منتديات الكنيسة

العودة   شبكة الكنيسة الكتاب المقدس Latin Vulgate (Vulgate)

Psalms - Chapter 62
  • 1. {cf2 (61:1)} in finem pro Idithun psalmus David {cf2 (61:2)} nonne Deo subiecta erit anima mea ab ipso enim salutare meum
  • 2. {cf2 (61:3)} nam et ipse Deus meus et salutaris meus susceptor meus non movebor amplius
  • 3. {cf2 (61:4)} quousque inruitis in hominem interficitis universi vos tamquam parieti inclinato et maceriae depulsae
  • 4. {cf2 (61:5)} verumtamen pretium meum cogitaverunt repellere cucurri in siti ore suo benedicebant et corde suo maledicebant diapsalma
  • 5. {cf2 (61:6)} verumtamen Deo subiecta esto anima mea quoniam ab ipso patientia mea
  • 6. {cf2 (61:7)} quia ipse Deus meus et salvator meus adiutor meus non emigrabo
  • 7. {cf2 (61:8)} in Deo salutare meum et gloria mea Deus auxilii mei et spes mea in Deo est
  • 8. {cf2 (61:9)} sperate in eo omnis congregatio populi effundite coram illo corda vestra Deus adiutor noster in aeternum
  • 9. {cf2 (61:10)} verumtamen vani filii hominum mendaces filii hominum in stateris ut decipiant ipsi de vanitate in id ipsum
  • 10. {cf2 (61:11)} nolite sperare in iniquitate et rapinas nolite concupiscere divitiae si affluant nolite cor adponere
  • 11. {cf2 (61:12)} semel locutus est Deus duo haec audivi quia potestas Dei
  • 12. {cf2 (61:13)} et tibi Domine misericordia quia tu reddes unicuique iuxta opera sua

الساعة الآن 11:52 AM.



دعم خاص من vBulletin لمنتديات الكنيسة
©2000 - 2019، Jelsoft Enterprises Ltd
جميع حقوق الطبع محفوظة لمنتديات الكنيسة