منتديات الكنيسة

العودة   شبكة الكنيسة الكتاب المقدس Latin Vulgate (Vulgate)

Psalms - Chapter 141
  • 1. {cf2 (140:1)} psalmus David Domine clamavi ad te exaudi me intende voci meae cum clamavero ad te
  • 2. {cf2 (140:2)} dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum
  • 3. {cf2 (140:3)} pone Domine custodiam ori meo et ostium circumstantiae labiis meis
  • 4. {cf2 (140:4)} non declines cor meum in verba malitiae ad excusandas excusationes in peccatis cum hominibus operantibus iniquitatem et non communicabo cum electis eorum
  • 5. {cf2 (140:5)} corripiet me iustus in misericordia et increpabit me oleum autem; peccatoris non inpinguet caput meum quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum
  • 6. {cf2 (140:6)} absorti sunt iuncti petrae iudices eorum audient verba mea quoniam potuerunt
  • 7. {cf2 (140:7)} sicut crassitudo terrae erupta est super terram dissipata sunt ossa nostra secus infernum
  • 8. {cf2 (140:8)} quia ad te Domine Domine oculi mei in te speravi non auferas animam meam
  • 9. {cf2 (140:9)} custodi me a laqueo quem statuerunt mihi et ab scandalis operantium iniquitatem
  • 10. {cf2 (140:10)} cadent in retiaculo eius peccatores singulariter sum ego donec transeam

الساعة الآن 12:25 PM.



دعم خاص من vBulletin لمنتديات الكنيسة
©2000 - 2019، Jelsoft Enterprises Ltd
جميع حقوق الطبع محفوظة لمنتديات الكنيسة