منتديات الكنيسة

العودة   شبكة الكنيسة الكتاب المقدس Latin Vulgate (Vulgate)

Psalms - Chapter 148
  • 1. alleluia laudate Dominum de caelis laudate eum in excelsis
  • 2. laudate eum omnes angeli eius laudate eum omnes virtutes eius
  • 3. laudate eum sol et luna laudate eum omnes stellae et lumen
  • 4. laudate eum caeli caelorum et aqua quae super caelum est
  • 5. laudent nomen Domini quia ipse dixit et facta sunt ipse mandavit et creata sunt
  • 6. statuit ea in saeculum et in saeculum saeculi praeceptum posuit et non praeteribit
  • 7. laudate Dominum de terra dracones et omnes abyssi
  • 8. ignis grando nix glacies spiritus procellarum quae faciunt verbum eius
  • 9. montes et omnes colles ligna fructifera et omnes cedri
  • 10. bestiae et universa pecora serpentes et volucres pinnatae
  • 11. reges terrae et omnes populi principes et omnes iudices terrae
  • 12. iuvenes et virgines senes cum iunioribus laudent nomen Domini
  • 13. quia exaltatum est nomen eius solius
  • 14. confessio eius super caelum et terram et exaltabit cornu populi sui hymnus omnibus sanctis eius filiis Israhel populo adpropinquanti sibi

الساعة الآن 12:59 AM.



دعم خاص من vBulletin لمنتديات الكنيسة
©2000 - 2019، Jelsoft Enterprises Ltd
جميع حقوق الطبع محفوظة لمنتديات الكنيسة