منتديات الكنيسة

العودة   شبكة الكنيسة الكتاب المقدس Latin Vulgate (Vulgate)

Psalms - Chapter 145
  • 1. {cf2 (144:1)} laudatio David exaltabo te Deus meus rex et benedicam nomini tuo in saeculum et in saeculum saeculi
  • 2. {cf2 (144:2)} per singulos dies benedicam tibi et laudabo nomen tuum in saeculum et in saeculum saeculi
  • 3. {cf2 (144:3)} magnus Dominus et laudabilis nimis et magnitudinis eius non est finis
  • 4. {cf2 (144:4)} generatio et generatio laudabit opera tua et potentiam tuam pronuntiabunt
  • 5. {cf2 (144:5)} magnificentiam gloriae sanctitatis tuae loquentur et mirabilia tua narrabunt
  • 6. {cf2 (144:6)} et virtutem terribilium tuorum dicent et magnitudinem tuam narrabunt
  • 7. {cf2 (144:7)} memoriam abundantiae suavitatis tuae eructabunt et iustitia tua exultabunt
  • 8. {cf2 (144:8)} miserator et misericors Dominus patiens et multum misericors
  • 9. {cf2 (144:9)} suavis Dominus universis et miserationes eius super omnia opera eius
  • 10. {cf2 (144:10)} confiteantur tibi Domine omnia opera tua et sancti tui confiteantur tibi
  • 11. {cf2 (144:11)} gloriam regni tui dicent et potentiam tuam loquentur
  • 12. {cf2 (144:12)} ut notam faciant filiis hominum potentiam tuam et gloriam magnificentiae regni tui
  • 13. {cf2 (144:13)} regnum tuum regnum omnium saeculorum et dominatio tua in omni generatione et progenie fidelis Dominus in omnibus verbis suis et sanctus in omnibus operibus suis
  • 14. {cf2 (144:14)} adlevat Dominus omnes qui corruunt et erigit omnes elisos
  • 15. {cf2 (144:15)} oculi omnium in te sperant et tu das escam illorum in tempore oportuno
  • 16. {cf2 (144:16)} aperis tu manum tuam et imples omne animal benedictione
  • 17. {cf2 (144:17)} iustus Dominus in omnibus viis suis et sanctus in omnibus operibus suis
  • 18. {cf2 (144:18)} prope est Dominus omnibus invocantibus eum omnibus invocantibus eum in veritate
  • 19. {cf2 (144:19)} voluntatem timentium se faciet et deprecationem eorum exaudiet et salvos faciet eos
  • 20. {cf2 (144:20)} custodit Dominus omnes diligentes se et omnes peccatores disperdet
  • 21. {cf2 (144:21)} laudationem Domini loquetur os meum et benedicat omnis caro nomini sancto eius in saeculum et in saeculum saeculi

الساعة الآن 07:26 PM.



دعم خاص من vBulletin لمنتديات الكنيسة
©2000 - 2020، Jelsoft Enterprises Ltd
جميع حقوق الطبع محفوظة لمنتديات الكنيسة