منتديات الكنيسة

العودة   شبكة الكنيسة الكتاب المقدس Latin Vulgate (Vulgate)

Psalms - Chapter 99
  • 1. {cf2 (98:1)} psalmus David Dominus regnavit irascantur populi qui sedet super cherubin moveatur terra
  • 2. {cf2 (98:2)} Dominus in Sion magnus et excelsus est super omnes populos
  • 3. {cf2 (98:3)} confiteantur nomini tuo magno quoniam terribile et sanctum est
  • 4. {cf2 (98:4)} et honor regis iudicium diligit tu parasti directiones iudicium et iustitiam in Iacob tu fecisti
  • 5. {cf2 (98:5)} exaltate Dominum Deum nostrum et adorate scabillum pedum eius quoniam sanctum est
  • 6. {cf2 (98:6)} Moses et Aaron in sacerdotibus eius et Samuhel inter eos qui invocant nomen eius invocabant Dominum et ipse exaudiebat illos
  • 7. {cf2 (98:7)} in columna nubis loquebatur ad eos custodiebant testimonia eius et praeceptum quod dedit illis
  • 8. {cf2 (98:8)} Domine Deus noster tu exaudiebas illos Deus tu propitius fuisti eis et ulciscens in omnes adinventiones eorum
  • 9. {cf2 (98:9)} exaltate Dominum Deum nostrum et adorate in monte sancto eius quoniam sanctus Dominus Deus noster

الساعة الآن 10:42 AM.



دعم خاص من vBulletin لمنتديات الكنيسة
©2000 - 2019، Jelsoft Enterprises Ltd
جميع حقوق الطبع محفوظة لمنتديات الكنيسة