منتديات الكنيسة

العودة   شبكة الكنيسة الكتاب المقدس Latin Vulgate (Vulgate)

Psalms - Chapter 63
  • 1. {cf2 (62:1)} psalmus David cum esset in deserto Iudaeae {cf2 (62:2)} Deus Deus meus ad te de luce vigilo sitivit in te anima mea quam multipliciter tibi caro mea
  • 2. {cf2 (62:3)} in terra deserta et invia et inaquosa sic in sancto apparui tibi ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam
  • 3. {cf2 (62:4)} quoniam melior est misericordia tua super vitas labia mea laudabunt te
  • 4. {cf2 (62:5)} sic benedicam te in vita mea in nomine tuo levabo manus meas
  • 5. {cf2 (62:6)} sicut adipe et pinguidine repleatur anima mea et labia exultationis laudabit os meum
  • 6. {cf2 (62:7)} si memor fui tui super stratum meum in matutinis meditabar in te
  • 7. {cf2 (62:8)} quia fuisti adiutor meus et in velamento alarum tuarum exultabo
  • 8. {cf2 (62:9)} adhesit anima mea post te me suscepit dextera tua
  • 9. {cf2 (62:10)} ipsi vero in vanum quaesierunt animam meam introibunt in inferiora terrae
  • 10. {cf2 (62:11)} tradentur in manus gladii partes vulpium erunt
  • 11. {cf2 (62:12)} rex vero laetabitur in Deo laudabitur omnis qui iurat in eo quia obstructum est os loquentium iniqua

الساعة الآن 02:15 AM.



دعم خاص من vBulletin لمنتديات الكنيسة
©2000 - 2019، Jelsoft Enterprises Ltd
جميع حقوق الطبع محفوظة لمنتديات الكنيسة