منتديات الكنيسة

العودة   شبكة الكنيسة الكتاب المقدس Latin Vulgate (Vulgate)

Psalms - Chapter 57
  • 1. {cf2 (56:1)} in finem ne disperdas David in tituli inscriptione cum fugeret a facie Saul in spelunca {cf2 (56:2)} miserere mei Deus miserere mei quoniam in te confidit anima mea et in umbra alarum tuarum sperabo donec transeat iniquitas
  • 2. {cf2 (56:3)} clamabo ad Deum altissimum Deum qui benefecit mihi
  • 3. {cf2 (56:4)} misit de caelo et liberavit me dedit in obprobrium conculcantes me diapsalma misit Deus misericordiam suam et veritatem suam
  • 4. {cf2 (56:5)} et eripuit animam meam de medio catulorum leonum dormivi conturbatus filii hominum dentes eorum arma et sagittae et lingua eorum gladius acutus
  • 5. {cf2 (56:6)} exaltare super caelos Deus et in omnem terram gloria tua
  • 6. {cf2 (56:7)} laqueum paraverunt pedibus meis et incurvaverunt animam meam foderunt ante faciem meam foveam et inciderunt in eam diapsalma
  • 7. {cf2 (56:8)} paratum cor meum Deus paratum cor meum cantabo et psalmum dicam
  • 8. {cf2 (56:9)} exsurge gloria mea exsurge psalterium et cithara exsurgam diluculo
  • 9. {cf2 (56:10)} confitebor tibi in populis Domine psalmum dicam tibi in gentibus
  • 10. {cf2 (56:11)} quoniam magnificata est usque ad caelos misericordia tua et usque ad nubes veritas tua
  • 11. {cf2 (56:12)} exaltare super caelos Deus et super omnem terram gloria tua

الساعة الآن 06:49 AM.



دعم خاص من vBulletin لمنتديات الكنيسة
©2000 - 2019، Jelsoft Enterprises Ltd
جميع حقوق الطبع محفوظة لمنتديات الكنيسة