منتديات الكنيسة

العودة   شبكة الكنيسة الكتاب المقدس Latin Vulgate (Vulgate)

Psalms - Chapter 83
  • 1. {cf2 (82:1)} canticum psalmi Asaph {cf2 (82:2)} Deus quis similis erit tibi ne taceas neque conpescaris Deus
  • 2. {cf2 (82:3)} quoniam ecce inimici tui sonaverunt et qui oderunt te extulerunt caput
  • 3. {cf2 (82:4)} super populum tuum malignaverunt consilium et cogitaverunt adversus sanctos tuos
  • 4. {cf2 (82:5)} dixerunt venite et disperdamus eos de gente et non memoretur nomen Israhel ultra
  • 5. {cf2 (82:6)} quoniam cogitaverunt unianimiter simul adversum te testamentum disposuerunt
  • 6. {cf2 (82:7)} tabernacula Idumeorum et Ismahelitae Moab et Aggareni
  • 7. {cf2 (82:8)} Gebal et Ammon et Amalech alienigenae cum habitantibus Tyrum
  • 8. {cf2 (82:9)} etenim Assur venit cum illis facti sunt in adiutorium filiis Loth diapsalma
  • 9. {cf2 (82:10)} fac illis sicut Madiam et Sisarae sicut Iabin in torrente Cison
  • 10. {cf2 (82:11)} disperierunt in Endor facti sunt ut stercus terrae
  • 11. {cf2 (82:12)} pone principes eorum sicut Oreb et Zeb et Zebee et Salmana omnes principes eorum
  • 12. {cf2 (82:13)} qui dixerunt hereditate possideamus sanctuarium Dei
  • 13. {cf2 (82:14)} Deus meus pone illos ut rotam sicut stipulam ante faciem venti
  • 14. {cf2 (82:15)} sicut ignis qui conburit silvam sicut flamma conburens montes
  • 15. {cf2 (82:16)} ita persequeris illos in tempestate tua et in ira tua turbabis eos
  • 16. {cf2 (82:17)} imple facies illorum ignominia et quaerent nomen tuum Domine
  • 17. {cf2 (82:18)} erubescant et conturbentur in saeculum saeculi et confundantur et pereant
  • 18. {cf2 (82:19)} et cognoscant quia nomen tibi Dominus tu solus Altissimus in omni terra

الساعة الآن 02:07 AM.



دعم خاص من vBulletin لمنتديات الكنيسة
©2000 - 2019، Jelsoft Enterprises Ltd
جميع حقوق الطبع محفوظة لمنتديات الكنيسة